carmina libraria Jodocus Clictove, introductio in metaphysicos libros Aristotelis

Testo base di riferimento: Lutetiae, ex officina Henrici Stephani, 1510


Ioannis Pelitarii in naturalis philosophiae commentationem ad lectorem carmen

 

Naturae liber est mundi pulcherrimus ordo

      Quem dignata Dei est scribere dextra manus.

Et quaecumque sinu caelum complectitur amplo

      Sunt quibus et talis pagina scripta notae.

5

Eiusdem phisicae voces et sensa recludit

      Qua duce naturam noscere cuique datur.

Doctus Anaxagoras hoc evolvisse volumen

      Fertur et Empedocles Bistoniusque senex.

Attamen hos omnis longo discrimine vincit

10

      Magnus Aristoteles et loca prima tenet.

Nam caeli penetrans summum telluri set ima

      Edocuit totus quicquid hic orbis habet.

Cuius opus physicum solito limatius omni

      Nube procul pulsa lucidiusque nitet.

15

Nam Stapulensis ei labor haud mediocre paravit

      Lumen et exeruit quae latuere prius.

Siqua tamen superant minus explorata legenti

      Quod novus adiecit portus aperta facit.

Ergo age naturae studium complectere lector

20

      Et clarum gemina luce revolve librum.

 

Iodoci Clictovei Neoportiensis ad lectorem cohortatorium carmen

 

Quos caelestis amor, quos optima numina tangunt

      Huc vigili cura sollicitate animos.

Ecquae Stragirites caecis occlusa latebris

      Abdiderat clarum sunt habitura diem.

5

Perpete cum sitis animo et celestis origo

      Vos patriae et vestrum quaerite principium.

Huc, huc adsitis, mundi melioris adite

      Mente deos: illic vita beata sita est.

Si quid opis pennis, perparva hic mole libellus

10

      Suppetias vobis praesidiumque feret.